

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 5: Versus 14
In templo.Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur.Noli peccare.Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde praemonet ne iterum peccando gravius judicetur.